LIBER SEXTUS
I. DE REI VINDICATIONE
1 Ulpianus libro sexto decimo ad edictum Post actiones, quae de universitate propositae sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis. 1. Quae specialis in rem actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quae anima carent, et in his quae solo continentur.
2. Per hanc autem actionem liberae personae, quae sunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut praeiudiciis aut interdictis aut cognitione praetoria, et ita Pomponius libro trigensimo septimo: nisi forte, inquit, adiecta causa quis vindicet: si quis ita petit «filium suum» vel «in potestate ex iure Romano», videtur mihi et Pomponius consentire recte eum egisse: ait enim adiecta causa ex lege Quiritium vindicare posse. 3. Per hanc autem actionem non solum singulae res vindicabuntur, sed posse etiam gregem vindicari Pomponius libro lectionum vicensimo quinto scribit. Idem et de armento et de equitio ceterisque, quae gregatim habentur, dicendum est. Sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint: grex enim, non singula corpora vindicabuntur.2 PAULUS libro vicensimo primo ad edictum Sed si par numerus duorum interfuerit, neuter solidum gregem, sed ne partem dimidiam totius eius vindicabit. Sed si maiorem numerum alter habeat, ut detracto alieno nihilo minus gregem vindicaturus sit, in restitutionem non veniunt aliena capita.
3 Ulpianus libro sexto decimo ad edictum Marcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis
Еще по теме LIBER SEXTUS:
- LIBER QUINTUS
- LIBER DUODECIMUS
- 1558 р., вересня 25, Варшава Сигізмунд ІІ виносить рішення, згідно з яким всі, хто проживає в місті або поза містом і займає маєтки міської юрисдикції, повинен підлягати юрисдикції магістрату Львова, несучи всі міські тягарі нарівні з іншими жителями
- Emphyteusis - (emphyteuticarius, em- phrteuticus; ager vectigalis [i.e. em- phyteut.]) 6.3 rubr.; 2.8.15.1
- [L]
- Список источников и литературы.
- $ 5. Источники права до и послѣ Юстиніана.
- [V]
- 1372 р., грудня 9, Сташків Опольський вєлюнський і руський князь Владислав надає Львову 100 франконських ланів на магдебурзькому праві, а також частково звільняє міщан від чиншів
- Кузнецова Е.И.. Деньги. Учебное пособие. Юнити, М., 2009, 2009
- От автора
- Раздел І. Деньги
- Глава 1. Происхождение и сущность денег. Роль денег в воспроизводственном процессе
- 1.1. Характеристика денег как исторической и экономической категории и их функции
- 1.2. Виды и формы денег, особенности их трансформации
- 1.3. Роль денег и особенности ее проявления при разных моделях экономики