<<
>>

Документ 3. PACTA CONVENTA INTER DOMINIUM CRYMENSE ET EXERCITUM Zaporoviensem gentemque parvae rossiae in perpetuam amicitiam, Confraternitatem et Unionemarmorum INDISSOLUBILEM, CIRCA CAIRAM, ANNO SALUTIS NOSTRAE 1711, IANUARII 23 DIE

Sint laudes innumerabiles adorato Numini et Creatori omnium, qui laudavit constantiam et firmitatem in observandis legibus et conditionibus, et postea per suos missionaries confirmavit! Pariter Sanctis Apostolis suis, Mahometo, Ahmet atque Mahmud sint gratiae et venerationes! Qui Mahometus adversantes et pacta non observantes perdidit, immutabili vero lege structuram pactorum solidavit, pariter sociis atque amicis eius, qui in observandis pactis et obtemperando prophetae, quasi montes excelsi atque firmissimi existebant, concedat illis Deus omnibus paradysum! Post haec significatur ad regionem longa et late patentem et ditionem magnam Domini nostri Crymensium PerecopensiumTartarorum ac Magni Parvique Nohai et Montium Czerkasensium, et quadraginta millia Kasanensium Tartarorum, quos gladio Calmucis eripuit, atque Nohai Magnae ditionis Principis Serenessimi, Potentissimi, Felicissimi Magni Hani, Domini Deulet Gierai (conservet eum Deus et Regnum eius!) et ad Aulam suam Regiam ex parte Illustrissimi Ducis Cosacorum tum Ukrainensium, tum Zaporoviensium, et Atamani Praetoriani, Domini Constantini Hordienko, consensu totius Exercitus Zaporoviensis et eius Primorum, cum venerint legati et Iiteras attulerint, scilicet Domini Demetrius Horlenko, Colonellus Prilucensis, Clemens Dovhopolius, Iudex Generalis, et Iohan Maximowicz, Notarius Generalis, et caeteri, qui tum in literis continentia, cum oretenus exposuerunt: olim tempore vitae Chmelniccii, Cosaci Ukrainenses et Zaporovienses cum Exercitu Crymensi amicitiam, fraternitatem et sodalitatem excolentes, magna commoda experti sunt; ideoque et nunc (ut olim) tum Ukrainenses, tum Zaporovienses Cosaci cum Crymensibus uniri et eos amicos, fratres et sodales agnoscere volunt.

Et Cum Moscus inimicus noster sit et multa damna nobis dederit, e re est atque utriusque gentis interesse postulat, ut uniamur et inimici Mosci damna nec non oppressiones expellamus.
Propterea ea Pacta et Conditiones cum Duce Chmelniccio conclusas, approbatas a nobis volumus, ut denuo confirmentur et a nobis concedantur. Conditiones vero hae sunt: In primis: Ipsismet ac familiis facultalibusque eorum, nullum a Gente Tartarica damnum ullo sub praetextu inferatur, sed ut tranquilli possint vivere. Et iuxta antiquam normam iu eligendos et deponendos Duces liberum habeant, quemque vellent eligendi arbitrium, neque per aliorum extraneam protectionem electio fiat. Praefectis Colonellis Caeterisque Primoribus in possidendis suis officiis nemo turbas excitare possit. Praeterea cum Serenissimus et Potentissimus Magnus Hanus vellet aliquando Iiteras amicas ad Illustrissimum Ducem scribere, quibus olim utebatur locutionibus ad Ducem Chmelniccium, iisdem et adhunc uti debeat Iibereque iuxta antiquam normam, residentiam, habitationes, salinas suas possideant, licentiam piscandi et venandi in locis; ab antiquo in suo usu habitis, habeant Iiberoque religionis suae exercitio studeant, neque ecclesiis atque oratoriis eorum ulla fiat iniuria, neve ad mutandam religionem et ritus suos cogantur. Et uno verbo sint liberae provinciae Iiberaeque gentes, et generaliter omnibus hostibus Serenissimi Hani et totius Status Crymensis sint hostes, amicis vero amici: cum necessitas postulaverit, debeant

Crymeae auxilium et opem ferre. Divina favente clementia hostis nobis communis cum profligatus fuerit ac debilitatus, ita ut pacem deprecetur, uti in bello ineundo gerendoque uniti /49/ fuimus, ita in pace inseparabiles esse debeamus, taliter, ut utri usque Gentis intentum oblineri possit, et usque ad Consumationem temporis vi horum Pactorum Hanum Crymensem et Primores eius totumque populum Crymensem amicum et fratres agnoscere volumus et nunquam ab ipis separari: rogamusque, ut ad hoc ab utraque parte scribantur et tradantur Capitulationes confirmatae atque stabilitae, Cum haec dicerint et legationis officia persolverint infra scripti Legati, separatis locis Magnates ac Primores atque Murzae congregati consilium iniverunt, quilibet cordatus vir Traclatum hunc divina adiuvante sapientia ratum habuit.

Idem etiam Nos approbantes promittimus, nullum in posterum ipsismet Cosacis tum Ukrainensibus, tum Zaporoviensibus, familiis facultatibusque eorum damnum inferre, sed amicis eorum amici, hostibus vero hostes esse volumus, et tempore necessitatis festinantes adiutores. Ac in eligendis Ducibus aliisque Primoribus, sive deponendis, ullo modo immisceri volumus. Provinciis, populo, confiniis, terris, salinis, piscationibus Venationibusve eorum aliqua praetensione molesti esse nolumus. Eandem Correspondentiam, quam cum antecessoribus eorum habuimus, etiam cum ipsis habituri simus, quod Magnates atque populares facient: Mercatoribus utriusque Gentis liberae viae pateant, neque ab ipsis pilis, quam ab antiquo, consuetum thelonium exigatur, et, quandocunque necesse fuerit, Chmelniccii Tractatus recipiatur. Deo volente cum hostis Moscus profligatus ac debilitatus fuerit et pacem deprecatus, sicuti bello uniti atque concordes fuimus, ita in pace inseparabiles simus et usque ad diem Consumationis Nos adinvicem non esse Seperaturos. Ad confirmanda ergo haec foedera atque Pacta has Iiteras, sigillis munitas, ipsis tradidimus, sperantes in Deum Clementissimum, ut quamdiu ex parte eorum haec conservantur integra, etiam ex Nostra de die in diem maiori observantia Pactomm mutua amicitia fovetur. Dabantur ad fluvium Borysthenem, anno Mahometis Millesimo, centesimo, vigesimo secundo, die decima 5-t mensis Zilhaddzes.

Deulet Sah Mirsa.

Alunet Sah.

Ali Sah Mirsa Szyrin.

Mustafa Mirza Szyrin.

Chasam Betmur Mirsa Szyrin. Tulunismir Segiud.

Murad Sah Mirza Szyrin. Elchagi Calgai Szyrin. Meclunet Salunir Maneat. Mubarek Salunir Szyrin.

El Cagi Chusein Aga.

Chasan Mirsa MuAsur

Kaptan Mirza Szyrin.

Sultan Salunersai Munsur Sefersah Bay.

Chagi Ordimur Mirsay Bazdag. Chusein Aga Bardaz.

Chagis Mirsa Kipeiak.

Adil Mirza Taygam.

etc.

Sic de caeteris.

<< | >>
Источник: «Пакти і Конституції» Української козацької держави (до 300-річчя укладення) / відп. ред. В.А.Смолій ; упорядники М.С.Трофимук, TB.Чухліб. - Львів : Світ,2011. - 440 с.. 2011

Еще по теме Документ 3. PACTA CONVENTA INTER DOMINIUM CRYMENSE ET EXERCITUM Zaporoviensem gentemque parvae rossiae in perpetuam amicitiam, Confraternitatem et Unionemarmorum INDISSOLUBILEM, CIRCA CAIRAM, ANNO SALUTIS NOSTRAE 1711, IANUARII 23 DIE:

- Авторское право - Аграрное право - Адвокатура - Административное право - Административный процесс - Арбитражный (хозяйственный) процесс - Аудит - Банковская система - Банковское право - Бухгалтерский учет - Военное право - Гражданское право и процесс - Денежное обращение, финансы и кредит - Деньги - Жилищное право - Земельное право - Избирательное право - Инвестиционное право - Информационное право - Исполнительное производство - История - История государства и права - История политических и правовых учений - Конкурсное право - Конституционное право - Корпоративное право - Криминалистика - Криминология - Маркетинг - Медицинское право - Международное право - Менеджмент - Муниципальное право - Налоговое право - Наследственное право - Нотариат - Обязательственное право - Оперативно-розыскная деятельность - Права человека - Право зарубежных стран - Право социального обеспечения - Правоведение - Правоохранительная деятельность - Предпринимательское право - Семейное право - Страховое право - Судопроизводство - Таможенное право - Теория государства и права - Трудовое право - Уголовно-исполнительное право - Уголовное право - Уголовный процесс - Философия - Финансовое право - Хозяйственное право - Хозяйственный процесс - Экологическое право - Экономика - Ювенальное право - Юридическая техника - Юридические лица -